- NMOVUM Castrum
- NMOVUM Castrumalias Neocomum, vide ibi. Oppid. Helvetiae in littore lacus Neocomensis, qui quinque leucas German. longus, initiô prope Ebrodunum sumptô, influit, per fluvium Telam, in lacum Biellensem. Iacet in Aventicis, cum titulo Comitatus,qui a Novocassrensibus, seu Neocomensibus Comitibus, (e quibus Bertholdus. A. C. 1130. Lutoldus, A. C. 1240. Henricus, A. C. 1274. Humbertus, A. C. 1395. Episcopi Basileenses fuêre,) ad Comites Hochbergios, Roeteliae dominos: ab his ad Longovillanos in Gallia duces pervenit. Occupatum cum toto Comitatu a Bernensibus, communi Helvetiorum nomine, bellô inter Ludovicum XII. et Helvetios flagrante, praefectum accepit. Postmodum certis pactionibus Iohannae Hochbergiae, Longovillani ducis viduae, restitutus Comitatus est, A. C. 1529. Coeterum cum ante hoc tempus, iam certis conditionibus et pactis coniunctus esset Bernatibus. Lucernensibus, Friburgensibus et Solodoriis; illa, in hac restitutione confirmata, Dominique Comitatus hôc tempore peculiari foedere Bernatibus sunt obstricti. Variorum Auctorum Resp. Helvet. Vide quoque Noidenolex. Addo hoc unum, quod nuperrime Principe mortuô, regimen Sorori eius, Ducis Nemorosii viduae, delatum, illique, frustra contranitente Principe Contiô, qui velut sibi a Principe morituro legatam ditionem assertum ivit, sollenniter homagium est praestitum, annô hôc 1694.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.